- ELAVER
- ELAVERGalliae fluv. apud Caesarem. Allier. hodie. Hunc non transiri solere vado, ante autumnum, scribit Caesar Bell. Gall. l. 7. Oritur in Dioecesi Mimatensi, seu in Occitania, e vico Condresio, in radicibus Loserae altissimi montis Gabalorum, dein inter Gabalos et Velaunos labens, Alverniam bifariam secat, ut et post Borboniensem prov, ubi iuxta Molinum labitur, tandem paulo infra Nivernas, in Nivern. prov. ad locum Bec d' Allier, in Ligerim cadit. Baudr. Valesio surgit in Cebennis, in confinio Gabalorum et Vellavorum: et attingit Casas Monasterium, les Chazes, Langiacum, (Laniac) Petrociam Peyrusse, Volutam la Volte, Brivatem veterem Brieude vieille, Brivatem, Brioude; Iciodorum, Issoire, Pontem Castelli, Pont du Chasteau, Viciacum Vichi, opp. S. Germani de Fossis, S. Germain des Fossez, Varennas, Varennes, et Molinas Moulins alluit, et infra Nivernum in Ligerim influit. Ostium eius vulgo os Elaveris seu Bucca Elaveris dicitur, le Bec d' Allier. Accipit praeter ceteros Alanionem Alamion; Dorium Duore vel Dore; Cicaulam, alias Seulum, Siole vel Sioulle, qui Bubulâ augetur Bouble. Apud Mabringas, Mabringues, qui locus est inter Pontem Castelli atque Viciacum, incipit navigati; Ligerimque auget ad 3. lapidem a Niverno, postquam pagum Nivernensem a Burbonensi divisit per leucas 10. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.